F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 4 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:100v] 4a Si relictum sit extra hyperbolen punctum; et ab ipso ad sectionem ducantur duae32 lineae: quarum altera quidem tangat, altera vero aequidistet uni non tangentium; et receptae ex aequidistanti inter sectionem et punctum aequalis intra sectionem continuetur: a termino ad tactum coniuncta coincidet sectioni et a coincidentia ad relictum extra punctum linea excitata, sectionem tanget. Sit hyperbole aeb. // Relictum extra punctum d. // Et sit prius d intra contentum angulum sub non tangentibus33. // Tangens autem bd. // Aequidistans alteri non tangentium dez34. // Ipsique de aequalis ponatur ez. // Dico iam quod bz producta coincidet sectioni et ab occursu deducta ad d35 tanget sectionem. // Ducatur enim da tangens sectionem. // Et coniuncta ba (si possibile est) secet de non apud z sed apud h eritque per 30am tertii Conicorum, de [S:132] aequalis eh. // Ergo he aequalis ez. // Quod est absurdum. // Igitur ba non alibi quam apud z occurrit ipsi ab36. // Et ad tangit. // Ergo verum37 quod proponitur.
|
Inizio della pagina |
-> |