F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 13 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
13a Eisdem existentibus: sit punctum d in una non tangentium70: utque ad db71 sic ag gb: tunc zg aequidistans erit non tangenti72, in qua punctum d. Nam (si possibile est) acta per z punctum penes non tangentem in qua d non veniat per g sed per h punctum. // Eritque, per 36am tertii Conicorum, ut ad bd sic ah hb. // Quare sicut ah hb sic ag gb. // Et disiunctim, ut ab bg sic ab bh. // Itaque bg bh aequales. // Quod est impossibile. // Igitur, quae per z punctum aequidistat non tangenti73 in qua d punctum, alia non est, quam zg. // Sicut fuit demonstrandum.
SCHOLIUM Notandum quod hoc in loco theorema quoddam74 apparebat simile 11o75 praecedenti: quippe quod geminabat lineas ductas per punctum d eodem modo sectas: et per terminos earum ductam inferebat coincidere sectioni, et a coincidentiis ad punctum d ductas tangere apud ipsas coincidentias ipsam sectionem. Verum, quoniam eius propositionis demonstratio innititur 36ae primi Conicorum, quippe quae [A:104r] loquitur de diametro: et per punctum d quod est esxtra centrum, non possunt duci duae diametri: ideo talis demonstratio locum non habet. Et perinde76 propositionem ipsam expunximus. Et eamdem ob causam in undecima praemissa linea per punctum d quae secat con[S:135]trapositas per centrum ducendam curavimus: quo 36a primi, quae illius 11ae demonstrationi usu venit, locum habeat77.
|
Inizio della pagina |
-> |