4a Si contrapositas duae lineae tangentes coincidant: ducantur autem per tactus diametri coincidentes tangentibus; aequalia erunt triangula ad tangentes.
Sint contrapositae a b. // Tangentes autem ag, gb. // Tactuum puncta a, b. // Centrum sectionum d. // Diametri ad bd occurrentes tangentibus apud z, h.
12
// Dico iam quod aequale est adh lo bdz nec non aequale agz lo bgh. // Producatur enim adz diameter donec per 31am primi Conicorum [S:88] occurrat sectioni b ad punctum t. // Et tl tangens sectionem apud t et occurrens ipsi bh apud l. // Eritque, per additam post 43 primi Conicorum tl aequidistans ipsi ah. // Quare lum tdl aequiangulum lo adh. //
13
Sed per 30am primi td aequalis da. // Igitur tdl aequilaterum et aequale lo adh sicut et corollarium dictae additae infert17. // Cumque per primam huius, vel per additam post 42am primi tdl aequale sit lo bdz. // Erit iam et lum bdz aequale lo adh. // Communique apposito dg. // Fiet et bgh aequale lo agz.
14
// Quod est demonstrandum.
|