F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber tertius 35
<- App. -> <- = ->

233 35a Iisdem existentibus; si a relicto puncto linea quaedam ducatur secans sectionis periferiam apud duo puncta; erit, ut tota ad eam, quae extra recipitur; sic portiones intus receptae hinc inde a periferia ad aequidistantem non tangenti ductam per tactum.

figura 52

234 Sit hyperbole ab. // Non tangentes gde. // Tangens gbe. // Ipsi dg aequidistans tblfn. // Ipsa autem galzh secet periferiam sectionis apud a z puncta. // Dico iam quod ut est zg ad ga sic erit zl ad la. // Ducantur enim aequidistantes ipsi de non tangenti, lineae gnx cafm opbr zy. // aequidistantes autem ipsi gd alteri non tangentium, [A:85r] lineae aps qzrmx352. 235 // Et quoniam, per 8am secundi Conicorum ag aequalis zh erit propter similitudinem triangulorum ipsa ca aequalis qh. // Sed propter aequidistantiam linearum ds aequalis ca. // Ergo qh aequalis ds. // Et simili ratione gc aequalis dy. // Quare et dc [S:114] aequalis gy. // Ut igitur dc ad cg sic gy ad cg. // Et propter similitudinem triangulorum sicut gy ad cg sic zg ad ga et sic mc ad ca. // 236 Per primam autem 6i Euclidis ut mc ad ca sic rettangolo mcd ad rettangolo acd. // Utque dc ad cg sic rettangolo dcf ad rettangolo cgn353. // Igitur sicut rettangolo dcf ad rettangolo cgn sic rettangolo mcd ad rettangolo acd. // Per 12am autem secundi Conicorum, aequale rettangolo acd ipsi rettangolo bod hoc est ipsi rettangolo bng. 237 (Sunt enim rettangolo rettangolo bod bng aequalia, cum, per 3am secundi Conicorum gb be et ideo, per 2am 6i Euclidis do og sint aequales). Ut ergo rettangolo mcd ad rettangolo bng totum scilicet ad totum, sic iam erit rettangolo dcf ad rettangolo cgn ablatum videlicet ad ablatum. 238 // Quam ob rem, per 19am quinti Euclidis sic etiam erit rettangolo mft ad rettangolo bfc relictum ad relictum. // Et quoniam, per 12am 2i Conicorum rettangolo cds aequale rettangolo tbo. // Commune auferatur rettangolo pod. // Et supererit rettangolo cop aequale rettangolo pst. // Commune apponatur rettangolo apb. // Fietque rettangolo cfb aequale rettangolo ast. // Igitur sicut rettangolo mcd ad rettangolo acd sic rettangolo mft ad rettangolo ast. 239 // Fuit autem ut rettangolo mcd ad rettangolo acd sic mc ad ca hoc est zg ad ga (354 propter similitudinem triangulorum)355. // Atque, per primam sexti Euclidis ut rettangolo mft ad rettangolo ast sic mf ad fa hoc est zl ad la (356 propter similitudinem triangulorum )357. // Ergo iam zl ad la 358 sicut zg ad ga. // Quod fuit demonstrandum.

Inizio della pagina
->