F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 6 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
5a Si paraboles vel hyperboles diameter lineam quamdam secet bifariam, quae apud diametrum attingit sectionem, aequidistans erit bifariam sectae linae. Et perinde secta ordinate ducta est.
![]() Sit parabole, vel hyperbole abg cuius diameter dbe. / Et tangat sectionem recta zbh. // Punctum tactus b. // Ducta in sectione aeg bifariam secta apud e. // Dico quod ag aequidistat ipsi zh. Si enim non ducatur ergo gt ipsi zh aequidistans et quam diameter secet apud c; et coniungatur at. // Itaque quoniam parabole, vel hyperbole est abg diameter autem dbce tangens zbh eique64 parallelus tcg. Iam per 46. vel 47. primi Conicorum, bifariam secatur tg apud c. // Sed et bifariam ag apud e secta est. // Igitur, per 2am sexti Euclidis at ipsi ce aequidistat: quod est impossibile. Coincidit enim ipsi, per 22am praemissi. // Aequidistat ergo ag ipsi zh et propter(ea) per ad(ditam) 32 (primi), ag (or)din(ate) duc(ta) est65. Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |