F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 40 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
39a Si contrapositas duae lineae tangant coincidentes; quae per centrum, et tangentium concursum ducitur, bifariam secat tactus coniungentem lineam.
Sint contrapositae sectiones a b. // Quas tangant duae lineae ge ed. // Et coniungatur gd. // Et per centrum sectionum perque e punctum ducatur ad ipsam dg linea ez. // Dico iam quod gz aequalis est ipsi zd. // Si enim non; secetur ergo gd per medium apud h. // Et coniungatur he. // Igitur, per praecedentem, diameter erit he ibitque per centrum. // Sed et ipsa ez275 per centrum it. // Ergo centrum sectionum est ipsum e punctum, quo tangentes concurrunt. // Quod, per 29am praemissi, vel per 31am huius, absurdum est. // Igitur gd non alibi quam apud z per aequalia secatur. // Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |