F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 26 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
25a Si hyperbolae204 duae linae coincidant singulae ad duo puncta: neque alterius ipsarum contactio205 sub alterius contactionibus206 contineatur; coincident invicem lineae extra sectionem, sed intra angulum qui continet sectionem, hoc est intra angulum non tangentium207.
Sit hyperbole, ezt. // non tangentes208 autem ba ag. // Duaeque seorsum positae lineae secent sectionem ez ht. // Dico iam quod ez ht productae coincident extra [S:65] sectionem intraque angulum gab. // Coniunctae enim az at producantur: et coniungatur zt. // Eruntque anguli azt atz minus quam duo recti. // Igitur multo magis ipsae ez ht productae cum ipsa tz tz209 angulos faciunt duobus rectis minores: quamobrem concident, intra triangulum azt et perinde extra sectionem, intraque angulum bag. Quod est demonstrandum. Similiter utique demonstrabimus de tangentibus sectionem.
|
Inizio della pagina |
-> |