F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 21 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:46v] [S:62] 20a Si unam contrapositarum ad coniunctionem linea tangat: et per centrum ipsarum ducantur duae linae, quarum haec quidem per tactum: illa vero penes tangentem usque quo coincidat uni deinceps sectionum; tangens sectionem apud coincidentem linea aequidistans erit ductae per tactum et centrum. Et ipsae per centrum tactusque iam ductae, coniugatae diametri contapositarum erunt.
Sint ad coniunctionem contrapositae a b g d. // Quarum diametri ab gd. // Centrum e. // Linea kz tangens sectionem a in puncto k. // Ipsa kex ducta per centrum ac tantum k quae, per 29am praecedentis, secabit ipsas a b sectiones apud k x. // Ipsa vero oeh ducta per centrum penes ipsam kz et secans ipsas sectiones g d per 2am huius, quandoquidem secat angulum non tangentium, quas per 3am huius, secat ipsa kz tangens, ipsi iam oeh parallelus. // Item ht tangens sectionem g apud h ubi oeh coincidit sectioni. // Tunc dico iam quod th aequidistat ipsi kex. // Quodque ho hx sunt coniugatae diametri sectionum. // Sint enim ordinate ductae kc hl grp. // Et rectae diametri162 ad quas163 possunt applicatae sint am gn. // Et, quoniam per ultimam praemissi libri, ba am sicut164 ng gd. // Ac per 37am eiusdem, sicut ba am sic ecz ck itemque ng gd sicut hl elt. // Ideo, sicut hl elt sic ecz ck.
Itemque
// Igitur superest ratio ec ck aequalis rationi hl lt. // Cumque sint anguli eck hlt aequales propter165 aequidistantiam reciprocam ordinate ductarum ck lh unius ad diametrum alterius. // Iam per 6am Sexti Euclidis eck hlt sunt invicem aequiangula: et ideo angulus kec aequalis angulo lht. // Sed totus angulus ceh aequalis toti angulo lhe coalterno. // Igitur reliquus166 keh aequalis reliquo angulo the. // Quare per 27am primi Euclidis lineae ke [A:47r] ht sunt aequidistantes: quod est primum ex propositis. // Deinde sit sicut ph hr sic th s. // Eritque ex 50a praemissi, linea s dimidium eius, ad quam possunt ordinate ductae ad diametrum ho in ipsis sectionibus g d. // Et quoniam sectionum a b secunda diameter est gd ideo ex 38a praecedentis e kc167 kc aequale168 ge nam ipsi ce parallelus ducta per k abscindit ex ipsa eg aequale ipsi ck. // Quare per 16am Sexti Euclidis e ge ck sunt continuae proportionales. // Et ideo, per 17am eiusdem. Sicut e ck sic e eg. // Sed propter ez kcz similitudinem sicut e ck sic z zk et per primam Sexti, sic ez ezk. // Igitur sicut ez ezk sic e eg. // Sed, per 18am 6i sicut e eg sic ez egp vel hte per [[additam]]169 42ae praemissi. // Ut ergo ez ezk sic ez hte. // Quamobrem ezk hte sunt aequalia invicem. // Verum ipsi anguli the ekz aequales170, propter aequidistantiam linearum eos continentium. // Igitur, per 14am Sexti Euclidis reciproca sunt latera aequos angulos continentia hoc est ht ek sicut kz he. // Et ideo, per 15am eiusdem, the aequale lo171 ekz. // Et, quoniam sicut s th sic rh hp ut autem rh hp sic ek kz propter aequidistantiam linearum. Ideo sic s th sic ek kz.172 // Sed per primam Sexti173 , sicut s th sic174 s eh the itemque sicut ek kz sic ek ekz. // Igitur sicut ek ekz sic s eh the. // Et permutatim, sicut ek s eh sic ekz the. // Fuit autem aequale ekz lo the [S:63] ergo et ek aequale 175 s eh . // Verum s eh176 est iam quadrans speciei, quae adiacet diametro ho nam he dimidium177 ipsius ho et ipsa s dimidium eius, ad quam possunt ductae. Itemque ek quadrans ti kx quandoquidem ek dimidium178 ipsius kx. // Igitur kx aequale179 speciei, quae adiacet diametro ho. // Et similiter ostendam quod vicissim ipsa ho potest speciem adiacentem diametro kx. // Quare per conversionem ultimae primi conicorum ipsae kx ho sunt comiugatae diametri contrapositarum sectionum ad coniunctionem quae sunt a b g d. // Praeterea, quoniam utraque harum diametrorum incidit per contactum tangentis penes alteram ductae180 sibique ordinatae: ideo utraque ordinatae ducta est ad alteram: quarum utraque secat parallelos alterius bifariam, per 16am praemissi, si pa[A:47v]ralleli sint extra contrapositas diametri secantis: si intra per 47am eiusdem. // Rursus ergo per diffinitionem kx ho sunt coniugatae diametri. // Id quod iam restabat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |