F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 25
<- App. -> <- = ->

25a Si ellipsi linea320 coincidens intra duas diametros coniugatas321 producta in utramque extra sectionem cadat; coincidet utrique diametrorum .

figura 31

Ellipsi, cuius diametri ab gd incidat linea ez ad punctum h inter duas diametros: et utroversus eiecta extra sectionem cadat.

// Dico iam quod [A:14r] ez ipsarum ab gd diametrorum utrique coincidet.

// Ducantur enim ab h ad ipsas ab et gd ordinate ipsae ht hc. // Et quoniam aequidistans est hc lineae ab atque ipsi hc coincidit quaedam ehz coincidet utique et ipsi ab. // Eodemque argumento et zhe ipsi gd coincidet. Quod erat demonstrandum.

Et idem de circulo dicendum.

Inizio della pagina
->