F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | 21 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
21a Si ab hyperboles, ellipseos, vel circuli periferia lineae ducantur ordinate ad diametrum; erunt ex ipsis quadrata ad contentas superficies294 sub receptis ad ipsis usque ad terminos transversi late[A:12v]ris speciei, ut speciei rectum latus ad transversum: itemque ad invicem ipsa quadrata, ut inter se contentae superficies sub receptis lineis, ut dictum est.
Sit hyperbole, ellipsis, circulusve, cuius diameter ab. // Et ag ad quam possunt ductae. // Ut scilicet295 ab sit transversum: ag vero rectum speciei latus. // Et a relictis contingenter in periferia punctis dz ordinate ducantur ad diametrum de zh. // Dico iam quod zh ahb atque etiam de aeb est sicut ag ab. Quodque zh de sicut296 ahb aeb. // Coniungatur enim bg. // Et penes ag ducantur et hc. // Eritque per 12am vel 13am huius zh297 aequale cha. // Et de aequale aet. // Et quoniam propter similitudinem ch hb sicut298 ga ab. // Et per primam 6i Euclidis sicut ch hb sic cha bha. // Ideo et zh bha sicut299 ga ab. // Eodemque argumento de aeb sicut300 ga ab. Quod prima proponebatur demonstrandum. // Deinde, quoniam per primam 6i praedictam. Sicut te eb sic aet aeb et ideo sicut ga ab. // Ideo et 301 de aeb Et ideo sicut ga ab. // Ideo et302 de aeb sicut ga ab. Et perinde sicut zh bha sic de aeb. // Propterea et permutatim erit zh de sicut bha aeb. // Quod supererat303 demonstrandum.
* LEMMA
Ex ordinate ductis ad diametrum sectionis, minor est, quae propinquior summitati sectionis. Et in ellipsi et circulo, linearum ordinate ductarum maxima est secunda diametros. Nam pro parabola, in descriptione precedentis dz maior quam304 ge quandoquidem [A:13r] dz ge fuit sicut za ae. Ideoque maius dz quam ge. // Itemque pro hyperbola, in descriptione praesentis, zh maior quam305 de quandoquidem zh de fuit sicut ahb aeb. Ideoque maius zh quam de. // In ellipsi autem aut circulo sit in diametro ab centrum l. Ita ut zh de sint ad eamdem partem centri, eritque similiter zh maior quam de [S:21] quae propinquior, summitati a[[,]] quandoquidem zh de sicut306 ahb 307 aeb maiusque sit, per 5am 2i Euclidis ahb quam aeb (quoniam scilicet h punctum propinquius puncto l bifariae sectionis)308. Ideoque zh maius quam de. // Unde in ellipsi, aut circulo, quoniam lineae ordinatae ductae per l punctum309 ad zh est iam, sicut alb ahb estque per 5am 2i praedictam, maius alb lo ahb. // Ideo ordinatae ductae per l hoc est 2ae diametri maius quam310 zh. // Et perinde 2a diametros maxima est ordinate ductarum ad diametrum ab. Quod supererat demonstrandum.
LEMMA
Item in ellipsi aut circulo duae lineae aequaliter a centro remotae ordinatae ad diametrum ductae sunt invicem aequales. Ut si in diametro ellipsis aut circuli, capiantur, puncta l m311 aequaliter a centro l remota; erit zh aequalis ei, quae per m punctum ordinate ducitur ad diametrum ab. // Nam tales lineae sunt ad312 invicem sicut ahb bma sed haec aequalia313, quandoquidem latera singula singulis aequalia supponuntur: igitur et ta ipsius zh et ductae per m punctum, ad invicem aequalia: et perinde linae ipsae aequales.
|
Inizio della pagina |
-> |