F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 10
<- App. -> <- = ->

10a Si in coni sectione relicta sint118 duo puncta: recta linea, quae puncta connectit, intra sectionem cadit: quae autem in [[rectam]]119 ipsius, extra.

figura 11

Conus, cuius vertex a basis autem circulus bg secetur plano per axim faciente, per 3am, abg triangulum: secetur et120 altero plano faciente in coni superficie sectionem dez in qua relicta sunt duo puncta h t. [A:6r]

Dico quod ht recta connexa cadit intra periferiam dez quae autem ipsi ht in rectum iungitur: extra cadit.

Cum enim puncta h t sint in superficie conica: et linea recta, quae puncta coniungit, non eat iam per verticem.

Ideo, per 2am huius, ht linea intra conum, et perinde intra periferiam dze quae autem in rectum est ipsi extra conum periferiamque dze cadet121. Quod erat demonstrandum.

Inizio della pagina
->