F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de lineis spiralibus liber | 9 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
PROPOSITIO IX
68 Si lineae quotcumque continuatim sese excedentes excessu aequali disponantur, quadrata longissimae uno pauciora, quam lineae ad quadrata linearum sese excedentium, dempta brevissima minorem rationem habebunt, quam habet quadratum longissimae ad duo haec simul, scilicet ad contentum sub longissima, brevissimaque una cum tertia parte quadrati eius, qua longissima excedit brevissimum, ad quadrata vero linearum sese excedentium, dempta longissima, habebunt maiorem praedicta rationem.
69
Sint quotquot lineae AB, CD, EF, GH, IK, LM, NX sese excedentes excessu aequali. His suppleantur OC, PE, RG, SI, TL, YN, ut sint OD, PF, RH, SK, [S:203] TM, YX, singulae ipsi AB longissimae aequales.
70
Est ostendendum quod quadrata AB, OD, PF, RH, SK, TM simul ad quadrata AB, CD, EF, GH, IK, LM, minorem rationem habent, quam quadratum AB ad rectangulum AB in NX cum tertia parte quadrati NY, sed ad quadrata CD, EF, GH, IK, LM, NX maiorem rationem eadem.
71
Nam sicut quadratum AB ad rectangulum AB in BV cum tertia parte quadrati AV, sic iam sunt quadrata OD, PF, RH, SK, IM, YX ad rectangulum sub NX, et sub composita ex OD, PF, RH, SK, TM, YX una cum triente quadratorum OQ, PZ, R9, S
![]()
74
Sed rectangulum NX in compositam ex OQ, PZ, R9, S
SCHOLIUM
80 Suppositis autem iisdem, eodemque modo dispositis lineis, si similes formae, similiterque describantur ab his, quae sese excedunt, et ab his, quae aequales sunt longissimae, tunc et formae, quae ab aequalibus longissimae describentur, minorem rationem habebunt ad formas linearum sese excedentium (dempta brevissima) quam quadratum longissimae ad haec duo simul, scilicet ad contentum sub longissima et brevis[S:204]sima, et ad tertiam partem quadrati lineae, qua11 longissima brevissimam excedit: ad formas autem earumdem linearum (dempta longissima) rationem habebunt dicta maiorem. Nam similes formae sunt quadratis super easdem lineas descriptis proportionales. |
Inizio della pagina |
-> |