F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Praeparatio ad Archimedis opera | 7 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
PROPOSITIO VII.
Esse aliquod quadratum, ad quod datum quadratum datam habeat rationem. Sit data ratio, quae magnitudinis A ad magnitudinem B; datum quadratum lineae C. Erit iam per quintam praemissam sicut A ad B, sic linea C ad aliquam lineam, quae sit D; intersit itaque ipsis C, D, per praecedentem, media proportionalis E: eritque sicut C ad D hoc est, sicut A ad B, sic quadratum C ad quadratum E, quandoquidem dupla est ratio C ad D eius quae C ad E. Constat ergo propositum. |
Inizio della pagina |
-> |