F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 4
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO IV.

Superficiem pyramidalem maiorem esse superficie conica inscripta, vel inclusa.

Non alio processu, quam praecedens demonstrabitur. Unde si superficies, tam columnaris cylindricam inscriptam, quam piramidalis conicam inscriptam excedit, multo fortius, et inclusam excedet, quandoquidem inscripta sibi inclusam excedit.

Illud autem notandum, quod in cylindrica superficie relictae portiones supradictae, tam in praemissa, quam in prima huius capiendae sunt in utraque basi, quo superficies circumscribens, eosdem terminos habeat cum inscripta, sicut quartum postulatum supponit. Constat ergo propositum.

Inizio della pagina
->