F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 3
<- App. -> <- = ->

[S:4]

PROPOSITIO III.

Superficiem columnarem maiorem esse superficie cylindrica inscripta, vel inclusa.

figura 2

Capiantur duo latera columnae erecta super rectas AF, FC, et portio cylindricae superficiei super arcum ABC, quae superficies utraeque terminantur ad latera cylindri erecta super puncta A, C; quae latera sunt contactus superficierum planarum super AF, FC positarum cum superficie cylindrica posita super arcum ABC; itaque demonstrandum est, quod plana superficies AFC maior est cylindrica superficie ABC; hoc enim ostenso, sequitur, totam columnarem planam superficiem maiorem esse tota cylindrica superficie. Itaque sit, si possibile est, plana superficies AFC minor cylindrica superficie ABC; sectoque iterum arcu ABC, atque iterum ducantur tangentes circulum, donec relictae portiones inter tangentes, et peripheriam sint minus spatio Z, quo superficies cylindrica ABC excedere supponitur planam AFC: eritque a fortiori, eadem superficies cylindrica ABC maior, quam superficies plana posita super AK, KL,LM, MN, NC, una cum portionibus relictis: Quod est contra quartum postulatum. Non igitur minor est superficies plana AFC, superficie cylindrica ABC. Similiter nec aequalis esse demonstrabitur. Maior igitur erit;Quod est propositum.

Inizio della pagina
->