F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 11
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XI.

Similes circulorum sectores, et similes portiones sunt quadratis diametrorum proportionales.

Similes enim sectores sunt per ultimam sexti Euclidis circulis integris proportionales: quare per praecedentem, sunt, et quadratis diametrorum proportionales. Item in huiusmodi sectoribus triangula rectilinea ad centra super chordas portionum, sunt, et dictis quadratis proportionalia: quare cum ablata, quae sunt ipsa triangula, sint totis, quae sunt sectores, proportionalia, erunt, per decimam nonam quinti Elementorum et relicta, quae sunt portiones totis proportionalia. Quod fuit ostendendum.

Inizio della pagina
->