F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sphaericorum libri duo Liber primus Prop. 5
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO V

48 Trianguli ex arcubus circulorum maiorum, quorum unusquisque8 minor est quadrante, in superficie sphaerae constituti, cuius ex angulis unus rectus, duo reliqui anguli acuti sunt. 49 Contra, si rectus sit ex angulis unus, duoque reliqui acuti: unusquisque arcuum minor erit quadrante.

figura 6

50 Sit in superficie sphaerae triangulum abc ex arcubus circulorum maiorum, quorum unusquisque sit minor quadrante et unus ex angulis, utpote c rectus: aio quod qui ad a b anguli acuti sunt. 51 Nam cum minor quadrante sit arcus bc, producatur et quadrans ponatur cbf. Eritque per 17m primi Elementorum Theodosii punctum f polus circuli ac. 52 Ducatur circulus maior per a f puncta. Eritque per 19m praedicti vel per praecedentem caf angulus <rectus9> et perinde angulus bac acutus. Et per eadem acutus ostendetur angulus abc. Quod est primum. 53 Contra ponantur bac abc anguli acuti: aio quod arcuum ab bc ca unusquisque minor est quadrante. 54 Cum enim acutus sit bac ponatur rectus caf angulus et coincidat arcus af ipsi cb producto apud f; et quoniam rectus, qui ad c angulus per hypothesim. Ideo per 2m partem 3 huius, quadrans erit fc. Igitur bc minor quadrante. 55 Et per eadem ac arcus minor quadrante ostendetur. Quare polus circuli bc erit in circulo ca ultra punctum a et idcirco: per 28m 2 Elementorum Theodosii arcus ab brevior erit arcu af. 56 Sicut af quadrans per 2m partem tertiae huius. Igitur ab minor quadrante. Constat ergo reliqua pars propositi.

Inizio della pagina
->