F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Photismi De Lumine et umbra | Theorema 5 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
THEOREMA V 14 Possibile est signa ad inaequales distantias spacium aliquod aequaliter illustrare.
15 In circuli48 ABC peripheria sumptis duobus signis A, B, a corda CD inaequaliter remotis, productisque rectis AC, AD, BC et BD, intelligantur ipsa A et B signa in CD spacium radiare. Quoniam igitur ipsi CAD et CBD anguli sunt invicem aequales, ideo radii sub iisdem angulis comprehensi sunt invicem aequales. Per quintum ergo49 suppositum, ipsum CD spatium aequaliter illustrabunt. [S:5] 16 Scholium50. Theorema hoc de signis ad inaequales distantias aequaliter illuminantibus, debet habere locum, quando sunt cetera paria; 17 alioquin semper fortius agunt radii erectiores, quia scilicet melius applicantur rei illuminatae, licet numero pares sint radiis inclinatioribus. |
Inizio della pagina |
-> |