F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Photismi De Lumine et umbra | Theorema 2 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
THEOREMA II16 6 Aequaliter inclinati radii, aequaliter; erectiores autem, magis; perpendiculares vero, maxime illuminant.
7 [C:3r]Intelligantur enim a signis17 A, B, C paralleli radii ad duo plana DEF et GHK aequaliter inclinati ad signa D, E, F et G, H, K, 18 radiare. Item et iidem ad planum GLM, erectiores in signis G, L, M ad planum vero GNO, in signis G, N, O perpendiculares19 illucere. Aio quod ipsa DEF et GHK plana aequaliter illuminantur: ipsum autem GLM, magis; ipsum GNO, maxime. Cum enim ipsi AG, BN et CO radii ad ipsa DEF et GHK plana sint aeque inclinati, erunt et aequaliter densi.20 Cumque iidem sint ad GLM planum erectiores, erunt ibidem et densiores,21 cum denique ad GNO planum sint perpendiculares, erunt et in eodem densissimi,22 igitur per secundum [S:3] suppositum plana DEF et GHK, aequaliter; planum autem GLM, magis; ipsum vero GNO, maxime illuminabitur. Quod est propositum.
Corollarium
8 Hinc illud sequitur, ut solares radii locos, in quibus aeque inclinati fuerint, aequaliter; in quibus autem erectiores, magis; in quibus vero perpendiculares extiterint, maxime calefaciant. Cum enim calor lucem ipsam solis comitetur23; cum eadem intenditur, et remittitur. Quare24 praemissis theorematis facien[C:3v]tibus25 verum est quod infertur. 26 |
Inizio della pagina |
-> |