F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 1
<- App. -> <- = ->

[S:2] THEOREMA I7

3 Unumquodque lucidi punctum in quodlibet illuminatae rei signum radiat.

figura 1

4 In lucido enim A8 , signum quodlibet9, quod sit A, in rem illuminatam BC radiabit (ex10 primo supposito) per omnes rectas quas ab ipso A signo ad BC produci contingit11. Sed ab ipso A signo ad omne rei BC signum recta linea produci potest, utpote lineae AB, AD, AE, AF, AC. Igitur et ipsum A signum in quodlibet ipsius BC rei punctum radiabit. Idem quoque ostendemus de quolibet ipsius lucidi A signo, a quo ad omnia ipsius BC loca rectae progrediuntur. Et hoc erat demonstrandum.

Corollarium

5 Hinc monstratum est a12 lucido13 infinitas radiare pyramides14, quarum vertices in ipsius lucidi, bases vero in illuminati superficie consistunt. Item et infinitas, quarum bases in lucidi, vertices15 vero in illuminati superficie statuuntur.

Inizio della pagina
->