F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 35
<- App. -| <- = -|

THEOREMA XXXV

117 Ex radiorum concursu possibile est ignem generari.

figura 45

118 In cavum speculum AB a signo solaris corporis C radii cadant CD, CE, CF qui ad unum fere punctum concurrant G. Quamvis enim sicut in ante praemissis patuit, radii ab443 eodem signo in speculum tendentes ad idem reflexi punctum non concurrant, parum tamen abest, quin a parva cavi speculi portione ad idem punctum radii conveniant; fiet etiam ut a reliquis solaris globi signis in speculum descendentes radii, et si non omnes ad idem punctum, intra eiusdem tamen444 loci angustiam conveniant. Quamobrem locus ille per quintum suppositum, maxime illuminabitur cumque calor lucem sequatur, atque ideo cum eadem intendatur et remittatur,[C:25r] idem quoque locus maxime calefiet. Quare expulso445 aere ignis ibi generabitur, qui446 fomitem447 sibi448 admotum449 accendet. Id quoque fiet si plura specula plana ita disponantur, ut receptam a sole lucem in eundem reflectant450 locum. Verum ergo id quod proponitur451, et ratione et experientia comprobatur.

Completum452 Messanae Anno Domini 1521 Mensis Octobris453 die 19

Inizio della pagina