[S:28]
THEOREMA XXXIII
112
Cavo speculo lucem reflectente, a re extra radiorum congressum umbra sicut est, intra vero conversa proiicietur412.
113
In cavum speculum AB lux radiet per radios CA et CB, qui413 reflectantur, sintque AD et BE se414 invicem secantes415 in signo F. A cavo enim speculo reflexi radii concurrunt, ut in praecedenti416 et Catoptricis417 ostensum est. Et ponatur extra concursum res GH, a qua proiecta418 umbra erit ED in situ rei. Terminus enim rei G termino umbrae D, terminus autem H termino419 E respondet. Ponatur vero intra concursum F res KL. Iam terminus rei K in signum D, terminus vero L in E proiiciet420 umbrae terminum. Umbra421 itaque DE ipsa re KL conversa422 proiicitur. Quod erat ostendendum.
|