F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Photismi De Lumine et umbra | Theorema 29 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
THEOREMA XXIX 97 A convexo speculo latior lux quam a plano, sed debilior reflectitur.
98 Esto convexum speculum AB, in quod a signo C radiant CA, CB radii, et in signa D, E reflectantur333. Aio quod lux reflexa, quae intra ipsos AD, BE radios comprehenditur334, latior est quam si a plano speculo reflecteretur. Intelligatur enim per ipsa A, B335 signa planum speculum FG, in quod ipsa AC, CB336 linearum superficies recta [S:24] sit. Quo fiet ut ipsi CA, CB radii in ipsum FG speculum incidentes in ipso quoque linearum CA, CB plano reflectantur. CA[C:20v] igitur a plano speculo reflectetur intra ipsas AD et BE337. Angulus enim CAB rectilineus338 maior est angulo DAF.339 Similiter CB reflectetur a plano speculo intra ipsas AD, BE lineas.340 341 Reflectatur ergo CA in H, et CB342 in K signum. Eritque lux intra ipsas AD, BE lineas contenta quae a convexo speculo, latior luce intra ipsas AH, BK contenta quae a plano speculo reflectitur343. Quod autem debilior sit, patet per secundum suppositum, quandoquidem radii sunt rariores344 ab eadem luce. |
Inizio della pagina |
-> |