F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 26
<- App. -> <- = ->

THEOREMA XXVI

85 Perpendicularis in speculum radius in seipsum reflectitur.

figura 31

86 Cadat258 enim in speculum AB perpendicularis CD259. Aio quod radius, qui a signo D260 reflectitur, est in ipso CD radio. Si enim non est, sed si possibile, reflectatur extra CD, sitque DF, et ponatur ipsi CDF aequalis angulus CDE, producta261 DE, eritque[C:17v] etiam DE ad speculum inclinata, sicut DF. Quare sicut DC262 reflectitur in F, sic reflectetur in E263. Ab uno igitur speculi puncto D, in264 quod signum C radiat, in plura fiet loca reflexio265; quod per tertium266 suppositum est absurdum. Reflexio ergo radii non alibi quam in267 ipsa CD recta consistet.

Inizio della pagina
->