F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Photismi De Lumine et umbra | Theorema 25 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
THEOREMA XXV 81 Duo sunt speculo necessaria, intensa levitas et opacitas. 82 Propter levitatem enim radius in superficiem250 cadens expellitur; propter opacitatem vero distinctior et evidentior251 apparet per praedictam. Opacitas autem et in ipsa speculi superficie et ultra superficiem consideranda est: In superficie quidem ut non sit ita colore infecta, ut colorata lux, quae per prae[C:17r]missam ab ipsa emittitur superficie, impedimento252 sit radiis rei cuiuspiam imaginem repraesentantibus, quin evidentiores et distincti appareant, ut praemissa docet. Ultra superficiem vero ne perspicuum sit. Perspicuitas enim ingressum luci praebet, quae quidem, ut antea, ipsius imaginis radios confundit.
Corollaria253
83 1254 Hinc illud sequitur ut aquae superficies, quae propter subtilissimarum partium fluxum perfecte levis255 est, rerum imagines tamquam speculum repraesentet, praesertim si ipsi opacitas accedat. 84 2256 Concludendum ergo quod a leviori superficie imaginum radii fortiores referuntur et incidentium257 radiorum validiores evidentioresque quoque redeunt. |
Inizio della pagina |
-> |