F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 10
<- App. -> <- = ->

[S:7]THEOREMA X

27 Circulus a signo quopiam illuminatus, in sibi parallelum planum, umbram proiicit circularem ac se maiorem.

figura 12

28 Sit a signo A illuminatus circulus BC umbramque proiiciat in planum sibi parallelum, quae sit DE. Aio quod circulus est DE. Si enim ut in conicis ostenditur, conus plano basi parallelo secetur, sectio circulus est. Haud aliter ergo quoniam circulus est BC, etiam63 ipsam DE sectionem ipsi BC parallelam circulum esse necesse est.

Inizio della pagina
->