F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars tertia | De conspiciliis |
<- | App. | -| | <- | = | -| |
De conspiciliis146 21 Sicut radii visuales per convexum utrinque diaphanum transmissi citius in angustum coëunt147; ita per concavum utrinque traiecti magis dilatantur
22 Hoc enim ratio148 fractio[C:56v]nis radii149 in diaphani150 superficiem ingredientis postulat, sicut in prima diaphanorum parte151 satis est demonstratum. Ut si radii ab, cd aequidistantes intra diaphanum abcd152 utrinque convexum intelligantur, utrinque iam et in153 ingressu et in egressu franguntur apud a, b, c, d puncta154 cum axe medio pq quantum opus est producto coeuntes. Contra vero si radii ab, cd aequidistantes intra diaphanum utrinque concavum155 supponantur, iam in contrarium fracti, ex ipsis punctis a, b, c, d in contrarium156 deviabunt sese dimoventes ab axe pq, solusque axis pq in rectum procedet. 23 Quandoquidem obliquus in diaphanum densius radius versus perpendicularem frangitur fortiorem progressum eligens, perpendicularis vero157 in sua recta fortitudine perseverat. Hinc ergo satis constat quae diaphani forma congreget158, quaeve e159 contrario disgreget per fractionem radios160. 24 Et161 illud quoque162 animadvertendum, quod quo scilicet163 convexa, seu cava superficies fuerit minoris sphaerae164, eo165 maior erit curvitas, et166 perinde 167 maior fractio, 25 quandoquidem168 in curvatiorem superficiem inclinatior cadit radius. Et maior inclinatio maiorem suscipit fractionem, quemadmodum satis constitit in prima parte huius tractatus. 26 Hinc ergo sequitur, in convexo diaphano minoris sphaere169 concursum radiorum fractorum citius hoc est, ad minus spacium170 fieri. [A:17v] Contra vero in diaphano concavo utrinque minoris sphaerae, radios fractos magis dilatari. Hoc est, ut paucis omnia dicam, in convexo conglobatiori magis couniri fractos radios, in concavo autem magis cavo magis dilatari. 27 Itaque convexa utrinque figura maxime [C:57r] commoda fuit pupillae ad visionem. Non enim grandiora spatia171 spectari poterant nisi confluentibus in arctum ad [S:74] oculos lineis. 28 Confluentes autem lineae commodius et magis fractionis immunes a convexa facie suscipiuntur. Ob id quoque, eadem forma tam corneae, uveaeque tunicis, quam aqueo172 humori, retiformique pelliculae non minus congrua extitit. 29 Et quoniam cornea173 et uvea174 tunicae, et aqueus175 humor cum vitreo, iunctus orbiculareus176 ferme figuras, quarum177 exterior interiorem circundat, repraesentant; ideo pupillam, quae fuit orbium media, et specierum receseptaculum178, globosam esse oportuit. Non tamen sphaericam, ne scilicet visus radii perpendiculares179 per centrum sphaerae transmissi seque ibi vicissim intersecantes mutatum180 hoc est inversum rei spectatae situm optico nervo inferrent, atque ita res inversae spectanti apparerent. 30 Sed compressam esse oportuit, et quasi ex duabus sphaericis portionibus181 compactam, quod bene182 animadvertisset Rogerius Bacchon, nisi huius globi partem humori vitreo dedisset. Sic fit, ut visuales radii in anteriorem pupillae faciem cadentes et per profundum humoris glacialis delati absque congressu, hoc est ante coincidentiam, in suomet situ ad opticum nervum deferantur, speciemque in sua positione183 repraesentent. 31 Conveniens autem fuit, ut hic humor nobilissimus esset perspicuus ad species admittendas, mollis et tener ad patiendum, humidus184 ad sentiendum; spissus aliquantum ad retinendum, facie185 convexa lenissima186 et uniformi, ita ut axe [C:57v] medio visualis pyramidis per187 centrum admisso188 perpendiculariter, caeteri189 radii ad aequos inclinationum angulos190 fracti spectatae rei formam absque alteratione facerent. 32 Fuit quoque, ut dictum est, pupilla duabus faciebus convexis munita191, ut anteriori reciperet visibilium species, posteriori192 transmitteret193 ad194 communem sensum. Sphaerica vero non fuit, ne195 lateralem superficiem frustra perderet. Tum etiam anteriori facie planiori, hoc196 est minus curva, quam posteriori, ut scilicet esset directioribus radiis exposita, utpote iis, qui per uveae foramen197 ingressi, sub eius opacitate magis illucescentes clarius exprimerent spectatae rei formam198. 33 Nam posterior facies non indiguit tali latitudine planitiei199, ut quae per exiguum200 vitrei humoris spacium201 radios ad opticum nervum202 erat transmissura. Verum quo pacto fiat visio, aut sub qua lege fractionis, vel spirituum nequaquam facile fuit concludere, utinam enim ratio haec sumenda esset e physica203 solum204, aut solum e mathematica205 doctrina. Namque206 aut ab illa, sensitivae potentiae veritatem207, aut ab hac, fracti radii legem mutuati, iam alterutrum secuti veritatis scopum208 nancisceremur. Nunc quoniam negocium209 tale est, ut utraque via indigere videamur, iam ancipites ferimur, quidque [S:75] sequamur, nescimus. 34 Verum cum utrinque [A:18r] aliquid natura sibi accomodet, certum est verum indagare volenti utrumque pariter esse considerandum. Prudentissime enim perspicuitatem ad transmittendum, [C:58r] subtilitatem ad sentiendum, tenacitatem ad tutandum, clausuram ad conservandum physica sibi ratione, orbiculares autem sphaericasque formas, exactamque facierum lenitatem210, figuramque lenticularem pupillae quasi geometriae omnisque optici negocii211 consultissima212 sibi delegisse, videtur. 35 Igitur ad intelligendam talis tantaeque magistrae architecturam et ratione et experientia utemur, et ex causa effectum, et e contrario ex effectu causam sciscitantes. In primis enim certum est in prospectando213 singula rei spectatae214 puncta per singulas spectari lineas. Non enim aliter distincta rei species visui praesentari posset. 36 Nam si unum punctum per duas pluresve lineas spectaretur, iam215 geminatum aut multiplicatum appareret, quod esset absurdum. Multoque magis si in uno intuitu, omne visibilis rei punctum in totam oculi superficiem spectandum caderet, confusio hinc ingens, radiis radios impedientibus, nihilque distinctum relinquentibus, nasceretur. Certa ergo ratione, certaque lege a spectatis partibus ad oculum perducuntur216 radii visionem facientes, non autem temere aut fortuito incidentes. 37 Et quamvis primariam ac217 perfectissimam visionem per principem radium, axemque radiosae pyramidis, pellicularum218 et humorum facies perpendiculariter, perque centra penetrantem fieri, nemo219 ambigat; tamen quo ad circumstantium220 radiorum incidentiam221 non nihil inter authores222 discrepantiae223 reperitur. Ego autem sic colligo: cum uno oculo punctum quodpiam intue[C:58v]or, iam illud primario visus axe percutio. 38 Similiter cum minutiam quamvis, aut exiguam notam, seu litterulam224 exactissime speculari lubet225, illuc principem organi226 radium intendo, eoque per musculorum officium227 tralato litteras228 et minutissima quaeque percurro. Quidquid229 deinde huic axi medio circumstat, quo magis ab eo distat, eo minus230 obvium minusque expositum231 visui apparet. Quantum itaque cornea per consolidativae foramen patet, visuales radios admittit, admissosque per aqueum232 humorem in pupillam transmittit. Horum tamen, qui per uveae foramen, perque233 aqueum234 in pupillam feruntur, melius perfectiusque vident235, nimirium magis ad rectitudinem accedentes. Caeteri236, qui a residuo corneae spacio237 suscipiuntur ut plus obliquitatis in incidentia238, ita minus in visione certitudinis sortiuntur. Omnes tamen sive recta via, ut medius axis, sive in tunicarum humorumque superficiebus, ut convenit, fracti feruntur in pupillam, per uveae [S:76] foramen. Quod exiguum fuit, ut nimia lux, quae radios offuscasset, arceretur239. 39 Cum autem directe intuens in signum quodpiam festucam mediam visui oppono, iam intercipio medium radium, et tamen adhuc240 video circumstantia. Quod si quid magis visui admoveam, ut digitum, aut maius quodpiam; non dubium est tunc intercipi quidquid241 in visum per uveae foramen admittebatur. Videntur tamen242 relictae quaedam laterales partes, quae quoniam per obliquos radios inducuntur, hos iam frangi tam [C:59r] in corneae, quam in aquei243 humoris244 superficie, necesse est. Frangitur enim obliquus radius in diaphanum densius, minusve245 densum cadens, ut ubique in opticis et hic a nobis in prima parte246, demonstratum est. 40 Sic plane constat, visualis axis rectitudo, et circumstantium obliquitas ac fractio. Ex quibus conflatur et integratur pyramis radiosa, cuius axis est primarius, mediusque visionis radius, basis autem spectatum spacium247. Quae priusquam in verticem coëat248, per corneam, aqueum, glacialem, vitreumque humores ipsius basis speciem ad visorium nervum [A:18v] in quam simillima figura249 servatam officiosissimeque transvectam baiulat250. Unde non inepte opticorum authores251 visionem per curtam pyramidem fieri concludunt. 41 Superest (quod252 maximi momenti est) videre, atque intelligere, quo pacto radii pupillam ingredientes, atque egredientes frangantur. Nonulli enim radios visuales in pupillam perpendiculariter intrudunt, nec curant cuiusmodi egrediantur, rem absonam meo iudicio253 facientes. Nam si non temere, sed consulto natura254 pupillam in formam255 lenticularis globi produxit; ob eandem utique causam dedit illi anteriorem ac posteriorem faciem convexam. 42 Qualis ergo ratio est ingredientium, talem et egredientium radiorum esse oportuit. Si igitur anterior256 pupillae facies perpendiculares suscipit visuales radios, ut Rogerio Bacchoni257 et Ioanni Petsano258 placet, debet eosdem posterior [C:59v] facies perpendiculares dimittere. Sed hoc esse non potest, nisi pupilla sphaerica esset, et radii omnes diametrales se invicem in centro secantes. Quod natura abhorruit, cum259 ob commoditatem260 lenticularis formae, tum ne idola, ob radiorum sectionem, inversa repraesentarentur. Absurdum igitur est, quod Bacchon et Petsanus asserunt, radios scilicet visuum261 in pupillam perpendiculariter ingredi. Quam ob rem262 superest, ut solus axis radiosae pyramidis perpendiculariter ingrediatur et exeat pupillam, caeteri263 vero omnes visuales radii264 tam in aditu quam in exitu frangantur. Sed quo pacto, qua lege frangentur, nisi ea, quam diaphani figura postulat? Cum ergo in convexo utrinque diaphano tam [S:77] incidentes, quam prodeuntes radii in ipsis incidentiarum egressuumque punctis frangantur ad axem medium accedentes, ut satis in prima parte huius operis, demonstratum est; iam et in pupilla, cui huiusmodi figuram natura comparavit265, id idem facient visuales radii, quibus talis organi forma, vel ob id, commoda fuit, quod utrinque coadunandi fuerant: extrinsecus quidem, ut per exiguum uveae foramen ingressuris intrinsecus autem, ut ad opticum nervum speciem rei visae congregaturis. 43 Sed minus extrinsecus, ne nimia coadunatio non satis esset ad excipienda latiora spacia266, concursusque radiorum acceleratus visum breviaret. Propterea igitur anteriorem faciem pupilla [C:60r] minus agglobatam267 sortita est, maioris scilicet sphaerae portionem. Sic enim, ut dudum conclusimus, protelatur concursus. 44 Non ergo aliunde, quam ex forma pupillae, quaerenda est visus qualitatum diversarum268 ratio. Nam cum perspicui269 forma variata variet quoque fractionis angulum, iam hinc et visualium radiorum situm diversificari, concursumque nunc anticipari, nunc differri270 necesse erit. Et quoniam quo minor est perspicuus271 globus, eo272 minus spacium273 coadunat radios, ideo et qui conglobatiorem sortiti sunt pupillam, breviore sunt visu praediti274. In iis enim radii visuales ad coincidentiam properantes, minime perveniunt275 ad remotiora dispicienda. 45 Aut, si dilatantur radii exteriores a re spectanda in pupillam cadentes, coarctari oportet nimium interiores a pupilla per vitreum ad opticum nervum transmissos, quae coarctatio nimia confundit276 iudicium, ac distinctionem sensus. Haec est ratio cur quidam brevissimum visum habent. Contra277, qui expansiorem pupillae faciem, hoc est de maiori [A:19r] sphaera sumptam habent, iis expansiores278 radii ad longius spectandum feruntur, concursu iam protelato279, neque opus est hic dilatari radios, coarctarique interiores. 46 Haec autem est communis visuum dispositio, talemque dat natura ut plurimum, quippe quae in optimis quibusque largiendis munifica280, in nobilissimo praesertim sensu, quam longissime prospectandi281 modum exhibendum curavit. Brevis igitur admodum visus, qui rarus accidit, non nisi defectus est, sicut claudicatio vel deformitas. [C:60v] Et fortasse talis defectus recompensatur illis perfectiore282 visu; ut scilicet propiora distinctius videant, quam caeteri283. 47 Haec itaque causa est varietatis284 visus, quo ad propius aut longe videndum, supposita scilicet sanitate atque integritate visus. Alias enim humiditatis285 exundantia, sanguinis concursus, tunicarum disgregatio, humorum infectio, intuentis negligentia286, sive somnolentia287, sive aliae passiones, vapores et aegritudines288 mul[S:78]tipliciter visum afficiunt, variosque in spectando errores inferunt. 48 Nos autem de iis, quae organi tantum forma facit, et pupillae figura, quae maximi momenti est, loquimur. Hinc quoque sumenda est causa, quae adolescentum289, iuvenum atque senum visum diversificat, ut290 communiter accidere solet. Cum enim iuvenes propius, senes autem longius intuentes melius distinctiusque videamus; vix aliter fieri potest, quam pupillaris formae mutatione. Siquidem in senibus humoris291 remissio remittit non nihil in pupilla tumoris, unde protelato visualium radiorum concursu, visivam292 quoque virtutem293 protendi294 necesse sit. Cuius rei argumentum non solum ab ipsa ratione, ac perspectivae295 fractique radii lege, sed ab experimento sumi potest. 49 Nam dum animadvertimus296, qualia conspicilia quibus in spectando conferant; coniicimus ex hoc visuum qualitatem. Conspiciliorum enim diversa forma diversificat radios. Hos siquidem, ut dictum est, convexa coadunant, concava dilatant, sicut dudum [C:61r] demonstravimus. Igitur cum conspicilia naturae defectum corrigant; iam hoc non facient, nisi aut disgregatos coadunando, aut coëuntes297 nimium radios dilatando. Sed longitudinis excessum convexa; brevitatis vero defectum concava conspicilia, ut experientia didicimus emendant298. Ergo sequitur, ut299 in nimia longitudine coadunandi300, in brevitate vero dilatandi sint visuales radii, et perinde301 in contraria dispositione peccent. 50 Ut scilicet longe intuentes disgregati differant; brevius302 vero spectantes concursum accelerent coeuntes303. Huc accedit quod conspiciliorum formae sequuntur visualium qualitatum gradus304. Nam breviorem visum habentibus conspicilia magis concava conveniunt, videlicet non ob aliam305 causam, quam quod cum brevior visus ex accelerato magis radiorum concursu fiat, maiori306 dilatatione, quae per concaviora fit conspicilia, indiget307. Contra, qui longius spectant longiusque, convexis magis, magisque conspiciliis utuntur, propterea scilicet, quod protensior visus ex maiori disgregatione radiorum proveniens maiorem semper coaduationem, quae per convexiora conspicilia exhibetur, postulat. Est et308 terminus quidam, spectandi309 his aut310 illis conspiciliis assignatus. Non enim ad idem spacium311 per omnia conspicilia spectamus aut legimus. Hoc est, quemadmodum praedicta, quotidianum experimentum. [C:61v] Ego quidem ad longe, prope, propiusve spectandum legendumve diversis aliquatenus utor conspiciliis. 51 Nam magis convexa, quia magis coadunant, concursumque visuum accelerant, ad propius spectandum accommodantur. Praeterea312 per eadem [S:79] conspicilia iuvenis ad propius313 spacium314, quam senex videbit, quoniam scilicet iuveniles [A:19v] radii senilibus coadunatiores, instrumento eodem magis coadunantur, concursumque anticipant, et perinde315 minori ad intuendum intervallo indigent. Ex316 quibus quidem manifestum est, quod tam diversimoda conspicilia eidem visui adhibita, quam diversae aetatis homines iisdem conspiciliis utentes diversificant intuendi tractum. Verum sua317 cuique aetati conspicilia sunt318 accommodanda, ut scilicet longaeviores319, quibus visus magis disgregatur, magisque opus est adunatione, convexioribus conspiciliis utantur. Memini ego olim conspiciliorum fabros tantae fuisse diligentiae, ut notulis infixis aetatem cui accommodanda essent, per annorum numerum declararent. 52 Quod hodie, ut plurimum negligitur. Satis igitur hucusque ratiocinati sumus pupillae congruam fuisse lenticularem formam, ut expansioribus faciebus susciperet et susceptos transmitteret visuales radios: Et anteriori faciei planiori, ut latioribus radiis exciperet spectanda spacia320. Item [C:62r] conglobatiorem pupillam brevioris obtutus esse causam, propter acceleratum magis in radiis visualibus concursum. Item concavis conspiciliis brevem obtutum extendi, atque convexis longum breviari, quoniam scilicet illis collecti dilatantur, his vero dilatati colliguntur radii, contrariique defectus contrariis emendantur remediis. 53 Nunc non ab re esse nobis videtur his illud pariter adiungere, quo pacto, per congressum radiorum in conspiciliis convexis ignis ad solem radiantem accendatur, quamvis de hoc in ultima primae partis321 satis conclusum sit. Illud tamen hic non omittendum322, quod323 illud, quod in sphaera diaphana fit, non minus per diaphanum utrinque convexum efficietur. Satis enim est vel una convexa facies ad coadunandum radios324. Radii ergo solares per tale diaphanum transmissi, sive illud sit vitreum, sive crystallinum325, sive aqueum326, modo non327 sit coloratum (quoniam color obscurat radii puritatem, et per consequens eius potentiam debilitat) et in incidentia, egressuque fracti, accedentesque328 ad diametrum mediam hoc est ad axem radiosae pyramidis congrediuntur intra spacium329 exiguum; cumque congregato330 illuc lumine pariter calorem congerunt, fomitemque331 ibi appositum facile exurunt332. 54 Sed locus concursus, quamvis in uno puncto non fiat, ut in prima parte333 fuit ostensum, quo minus convexitatis habebit diaphanum eo magis ab ipso diaphano distabit. Hoc autem per conspicilia [C:62v] convexa quotidie soli opposita experimur334. Namque coeuntibus radiis per eius[S:80]modi perspicuum transmissis quasi in conicum quendam turbinem, in ipso turbinis apice, in quo una cum lumine maxima vis caloris congregatur, apposita335 ferula statim incenditur. Hoc pacto, hoc instrumento crediderim olim Prometheum336 ignem superis suffuratum poenas in Caucaso monte dedisse nisi337 fortasse speculo usus fuit concavo non minus ad propositum idoneo. Porro conus ille radiosus, quem solaris lux per conspiciliorum vitrum transmittit, evidentius apparet ad solis radios intra aedium opacitatem receptos. Ibi enim lux ab umbratione338 tecti expressius discriminatur, cum opposita iuxta se constituta melius discernantur. 55 Quod si pulvis, aut vapor aliquis, aut339 fumus in radios subeat, adhuc conus ille luminosus certior sese visui offeret. Illa enim pulveris vaporis, fumive densitas efficacius susceptam lucem reverberat340, et conum dictum, qui ex spissiore lumine coaugmentatur, a circumstanti differre facit. Et quoniam ut iam ratiocinando conclusimus, radiorum visualium per pupillas transmissio non aliter fit, quam per convexa utrinque conspicilia, haud immerito licebit no[C:63r]bis pupillas definiendo conspicilia naturae, et e contrario vitrea ipsa conspicilia, pupillas artis, commutatis verbis appellare. 56 Ceterum sicut in libro de speculis comburentibus quem a Ptolomaeo341 compositum nonnulli opinantur, doctrina traditur fabricandi speculum, quod, radiorum facto in unum punctum concursu, ad comburendum sit efficacissimum, cuius forma sumitur a parabola, quae342 est343 una conicarum sectionum, de quibus Apollonius, ita fortasse liceret fabricare ex vitro, chrystallo, aliove perspicuo lapide convexum talis figurae diaphanum, per quod fracti radii in unum punctum congressi, efficacissimi essent ad ignis generationem. 57 Sed hoc quoniam plus curiositatis quam necessitatis habet, perspicacioribus ingeniis perscrutandum relinquo. Nobis satis sit hactenus circa diaphana institisse, hoc tamen praefatis, ut meliori veriorique sententiae adhaerere, postpositis nostris, semper parati simus344. 58 Vale perspicassime Lector, et si quid tibi temporis quandoque superfuerit, haec nostra procurre, aut si meliora sis nactus, nobis candidus imperti. In345 arce346 Catanensi347, die 348 Maii 29 12349 Indictionis 1554. |
Inizio della pagina |