F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars prima 7
<- App. -> <- = ->

14 Theorema VII

Si quid rectum partim intra diaphanum, partim extra, atque ipsius62 plano erectum ponatur, pars interior brevior, quam sit, sed in rectum reliqua63 apparebit.

figura 6

15 Ut si in64 diaphano ab bacillum rectum65 cd ipsi plano ab erectum66 sit, parte ad intra diaphanum reliqua vero extra existente, ab oculo e videbitur signum d per radium fractum ebd67, et apparebit per ultimum suppositum in signo f, ubi radius eb68 ipsi df69 in planum diaphani occurrit. Quare [C:29r] ad, apparebit sub mensuram af breviorem70 et in rectum ipsi ca. 16 Ex qua quidem experientia liquet rem in loco concursus radii cum perpendiculari apparere, sicut extremum suppositum ratiocinatur71.

Inizio della pagina
->