9
Theorema V
Si quid per diaphanum parallelepipedum transpareat, linea visuali orthogonaliter38 plana perforante, per ipsam rectam lineam spectabitur: secus vero non per ipsam, sed per radium utrinque fractum ad aequos inclinationis angulos, et39 ideo40 extra locum rei.
10
Prima huius theorematis pars ex primo supposito satis patet. Ut autem reliqua41 palam fiat42, sit diaphanum ab habens plana a, b parallela, oculus autem c et spectatum vero43 d; et ducatur cd radius44 ad ipsa45 a, b plana inclinatus. Dico ipsum d non per ipsam cd lineam videri46, sed per radium cabd47, fractum in a et b, ita ut ab ab ipsa cd bifariam secetur in e, atque ipsi inclinationum anguli sint invicem aequales.
11
Si enim aliter esset, oporteret aut perpendicularem radium [A:2r] frangi, aut ex uno plano diaphani plures unius rei videri imagines. Cum48 ergo d appareat per lineam cabd49, iam extra locum proprium50 videtur.
|