F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Musica Parte 12
<- App. -> <- = ->

[XII]

[A:9r] 1 Regula Compositionis.

Datas duas proportiones continuare.

figura 1
[Fig. 23]

Sunt duae datae proportiones .a. ad .b. et .c. ad .d. quas oportet continuare.

¦¦ Ducatur .b. in .c. et fiat .e. Ducatur .a. in .c. et fiat .f. Eritque sicut .a. ad .b. sic .f.1 ad .e.2 quandoquidem producta sunt proportionalia multiplicatis ab eodem numero.

¦¦ Ducatur item .b. in .d. et fiat .g. Eritque similiter sicut .c. ad .d. sic .e.3 ad .g.

2 ¦¦ Sed proportio .f.4 ad .g. componitur ex proportionibus .f. ad .e.5 et ipsius .e.6 ad .g. Ergo eadem proportio .f.7 ad .g. componitur ex proportionibus .a. ad .b. et ipsius .c. ad .d. quae continuantur sub terminis .f.8.g. quod est perpetuum.

3

Regula Subtractionis

Datis duabus proportionibus, utramvis a reliqua subtrahere.

figura 2
[Fig. 24]

Proponatur proportio .a. ad .b. subtrahenda a proportione .c. ad .d.

¦¦ Ducatur .b. in .c. et fiat .e. Item .a. in .d. et fiat .f. Adhuc .b. in .d. et fiat .g. Eritque: quoniam producta multiplicatis sunt proportionalia: sicut .c. ad .d. sic .e. ad .g. et similiter, sicut .a. ad .b. sic .f. ad .g. Sed .e. ad .f. proportio est, differentia proportionum .e. ad .g. et ipsus .f. ad .g. Hoc est subtracta proportione .f. ad .g. de proportione .e. ad .g. relinquitur proportio .e. ad .f.

4 ¦¦ Ergo et sublata proportione ipsius .a. ad .b. de proportione .c. ad .d. relinquitur proportio .e. ad .f. Et hoc relictum quaerebatur. Tres enim numeri continuant duas proportiones quae componunt proportionem sub extremis terminis contentam: et quarum utramvis est excessus compositae super reliquam.

[A:9v] Calculus pus

figura 3
[Fig. 25]9

5 Compositio sesquialterae et sesquitertiae generat duplam. Unde si a dupla subtrahatur sesquialtera, relinquitur sesquitertia. Si subtrahatur haec relinquitur illa.

Quod constat ex multiplicatione terminorum .3.2. et .4.3. ex quorum ductu fiunt tres numeri .12.8.6.

6 Igitur diapente cum diatessaron componunt Diapason. A qua si subtrahitur illarum utralibet, residuatur reliqua.

2us

figura 4
[Fig. 26]

7 Quod si detrahatur sesquitertia de sesquialtera: supererit sesquioctava. Unde sesquitertia cum sesquioctava conficit sesquialteram.

Constat ex hoc ordine multiplicationis. Unde producuntur tres numeri sequentes .9.8.6.

8 Igitur si subtrahatur diatessaron de diapente, relinquitur tonus. Et tonus cum diatessaron conficit diapente.

3us

figura 5
[Fig. 27]

9 Si componantur duae sesquioctavae conflabit proportio superpartiens 17/64 hoc est 81 64. Hoc modo. Nam tres producti scilicet .81.72.64. continent duas sesquioctavas.

10 Igitur duo toni continuati componunt ditonum.

[A:10r] 4us

figura 6
[Fig. 28]

11 Si proportio .81. ad .64. subtrahatur a sesquitertia relinquetur proportio .256. ad .243.: hoc modo.

12 Igitur, si subtrahatur ditonus de diatessaron, relinquitur diesis, hoc est semitonium minus.

Et hoc cum ditono continuatum conflat ipsam diatessaron.

5us

figura 7
[Fig. 29]

13 Si proportio .256. ad .243. subtrahatur de sesquioctava: superest proportio .2187. ad .2048. hoc ordine multiplicandi.

14 Ergo, si subtrahatur diesis de tono, relinquitur apotome.

Et haec cum diesi instaurat ipsum tonum.

15 Et quoniam numerus medius proportionalis inter .2187. et .1944. est maior quam .206110.

16 Propterea proportio .2048. ad .1944. minoris semitonii minor est quam dimidium toni.

17 Et proportio .2187. ad .2048. maioris semitonii11 plus est quam dimidium toni12.

figura 8

figura 9

figura 10

figura 11

figura 12
[Marg. 6]13

[A:10v] 6us

figura 13
[Fig. 30]

18 Si proportio .256. ad .243. auferatur de proportione .2187. ad .2048. relinquetur proportio .531441. ad .524288., hoc modo.

19 Igitur si subtrahatur diesis ab apotome, hoc est semitonium minus a maiori, superit comma quod cum diesi instaurat apotomen.

7us

20 Sequitur calculus 7us Boetiis in quo concludit tonum esse maiorem quam 8 commata: minorem vero quam novem.

21 Item diesim minorem .4or. maiorem quam tria commata.

22 Et apotomen minorem .5. maiorem .4or. commatibus quem calculum nos comportavimus et insuper ostendimus diesim esse maiorem quam .3. commata et dimidium.

23 Et apotomen maiorem .4or. commatibus et .1/2. ut patet inferius.

[A:11r] pus

figura 14
[Fig. 31]14

2us

figura 15
[Fig. 32]

3us

figura 16
[Fig. 33]

4us

figura 17
[Fig. 34]

5us

figura 18
[Fig. 35]

6us

figura 19
[Fig. 36]

[A:11v] Duplicatio diesis.

figura 20
[Fig. 37]

figura 21

figura 22

figura 23
[Marg. 7]
Inizio della pagina
->