F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae VIII
<- App. -> <- = ->

VIII.

Pietro Bembo a Francesco Maurolico

Roma, 15 aprile 1540

Risposta alla dedicatoria della Cosmographia mauroliciana (Ed. Travi, IV, n. 2184, pp. 302-303).

Messanam. P.B. Francisco Maurolyco Messanensi S.P.D.

Dialogos tuos, quos de caelo et elementorum atque astrorum rationibus scripsisti, ad meque misisti, ut primum coepi legere, amorem erga me tuum deosculatus sum. Valde enim mihi gratum et iucundum fuit tam illustre testimonium tuae erga me benevolentiae nostris hominibus te dedisse. Deinde cum omnes eos perlegissem, cognovi te praestanti singularique doctrina et perillustri scientia experientiaque praeditum, qui tot res cognitu sane arduas, explicatu vero multo difficillimas, sermone probo et erudito sis complexus. Nam, ut vere tecum loquar, superasti tu quidem expectationem illam de te meam, quam tuis ad me amantissimis litteris ante biennium hoc datis, excitaveras. Itaque tota de re, deque libris his tibi, ut debeo, ex animo atque magnopere gratulor. Eisumodi enim sunt, ut cum tibi nominique tuo magnam apud omnes homines, qui quidem eo cognitionis et doctrinae genere delectantur, laudem sint gloriamque parituri, tum vero etiam multum adiumenti ad illa cognoscenda iis, qui institui et doceri cupiunt, allaturi. Nam et ordine usus es egregio in illis contexendis, et non parvam rerum optimarum sylvam in disputationes tuas attulisti. Stilus autem tuus tametsi Latinum illum antiquorum hominum candorem gravitatemque omnibus numeris non expresserit, superavit tamen plurimorum eorum, qui his de rebus volumina nostris temporibus confecerunt, dictionem facultatemque scribendi. Nam iis quae ante hos dialogos primis in libelli paginis collegisti, scripsisse iam te ut studiorum et scriptorum tuorum reliquorum mihi rationem explicares, omnes perfecto partes atque universi mathematicarum rerum articuli contineri, absque teque declarari mihi quidem videntur, ut nihil fere extra ea possit esse quod sciri opus sit, aut sane de quo investigatione ac disputatione quaeratur. Sed ut ad eos ipsos, quos ad me misisti, sermones tuos redeam, eae quidem magnopere legentium animos delectabunt rationes, quibus a te planetarum a terra spatia comprobantur. Delectabiles enim validaeque sunt. Illud unum fortase aliquibus praepostere videris posset positum, quod est in primi libri fine, de solis ad planetas reliquos convenientia disputatum. Continet enim motuum ipsorum cognitionem et scientiam; de quibus in tertii libri fine, qui est ultimus, disseris. In secundo sane libro video te diutius, quam necesse erat, nisi me meus erga te amor fallit, in ventorum et in temporis partibus recensendi sermonem tenuisse. Ipsa vero errantium Canonica non nimis abundant positionibus figurarum; quae profecto res difficultatem parit ad eas intelligendas iis, qui docendi sunt. Consideratio quidem illa, quam te legisse arbitror, Abrachis Rhodii, quaeque hominem de solis aspide, deque illius a centro remotione admonuit, valde bella est, ut mihi quidem videtur. Eam si tu in solis Theorematibus posuisses, sermonem tuum doctiorem reddere, et vero etiam delectabiliorem potuisses. Ubi autem de ortu occasuque signorum loqueris, si latius atque apertius aliquanto ea ipsa, quae in poetis quaeque in agricolis nobilibus de eo leguntur, aspersisses, non parum sane decoris, ut mihi quidem videtur, sermoni illi tuo addidisses: est enim pars cum apta, tum plausibilis, neque ab ullo, quod plane sciam, satis apte aut dilucide tractata. Atque haec quidem ipsa in hanc epistolam non tam ut te admoneam conieci, quam ut cognosceres tuos me dialogos diligenter perlegisse; quos me hercule pluris facio quam eam ipsam dignitatem, qua de mecum amantissime loqueris. Neque enim ii mihi minus chari aut iocundi sunt, quam haec fortunae saepius quam virtutum insignia. Quibus in rebus tamen si quid erit quo tibi usui et dignitati possim esse, velim ita cogites non minus tibi eam dignitatem esse partam, quam ipsi mihi. Hoc excellens tua doctrina et virtus, et meus summus erga te amor postulat. Petro Pharaoni viro illustri, amicitiae utriusque nostrum auctori, cui hac de causa omnia debeo, plurimam amantissimamque meo nomine salutem dices. Vale. Decimoseptimo Kal. Maias MDXL. Roma.

Inizio della pagina
->