F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae XVII
<- App. -> <- = ->

XVII.

Francesco Maurolico a Principe Carlo d'Austria

Messina, novembre 1562

Prima dedica del Sicanicarum rerum compendium (Messina, 1562, c. 1*v)

[S:1*v] Ad Serenissimum Hispaniae Principem Carolum

Philippi Regis Potentissimi Filius

Authoris Epistola.

Siciliae insulae, quamvis inter amplissima tuorum antecessorum regna exiguae, quaecunque memoratu digna videbantur, in compendium redegimus, quod tuo nomini, Serenissime princeps, dedicamus. Non est cur insulam istanc, licet parvum longeque scopulum despicias: neque cur opusculum meum dedigneris. Sicut enim ad principes ingenia largiri, sic humilia magnifacere spectat. Cum quo possum munere te salutaturus accedo. Quem enim alium patronum aut dominum libellus hic quaerere poterat, nisi te quem patris, avique auspiciis regnaturum expectamus? Philippus enim genitor tuus potentissimus, vivente patre, regnorum habenas suscepit. Tibi vero angustior est Europa, quam fuit Alexandro Macedonia: et idcirco amplius imperium, sospite ac regnante genitore, conquirendum. Iamdum ergo adolescentiae limites egressus si Africam proximam domiturus perges; brevis est tractus herculei freti, super avitas Columnas pontem construere potes. Si vires ad Orientem transferre voles; Siculi tibi transitum portumque tutissimum parabit: et cum spoliis revertentem excipiet. Hoc enim speramus, ut rebus propsere gestis, posthac clarissimis historicis aqtque poetis latissimam scribendi materiam praestes. Interea hoc breve sicanicarum rerum praeludium, ubi dabitur ocium, legere dedignaberis. Vale.

Inizio della pagina
->