F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae XVI
<- App. -> <- = ->

XVI.

Francesco Maurolico a Juan de la Cerda

Messina, agosto 1558

Lettera di dedica al duca di Medinaceli dell'edizione degli Sphaerica del 1558 (c. 1*v).

[S:1*v] D. Ioanni Cerdae Methymnensium Duci,

Ac Siciliae Proregi Illustrissimo

Maurolycus. S. D.

Tertio ab hinc anno Dux Illustrissime hos sphaericorum libellos multis cum vigiliis emendatos D. Carolo V Imperatore Maximo destinaram, neque ob temporum Iniuriam votum successerat. hoc interea mihi venit in mentem, ut intercessu, ac favore, tuo, quod antea decreveram, nunc demum perficerem. Quo enim patrono ad eam rem potissimum uti poteram, nisi te, quem Philippus eius filius rex potentissimus, anno iam exacto proregem nobis dedit. Qui iam, sicut totius sicanicae reipublicae atque militiae curam magna cum laude sustines, ita literatorum patrocinium suscipis. Vidimus te nuper inter equestres pedestresque copias armatum, per messenia littora barbaros hostes a siculis finibus absterrentem: cum Turcorum numerosa classis mamertino freto insidens Calabriam igne, ferroque popularetur. Esto nunc nobis apud alterum Augustum alter Moecenas. et effice ut me serenus aspiciat. Qui quoniam olim mathematicis operam dederam, idcirco ab eo exordiri volui, quod maxime oportunum existimavi. Sphaeralium quidem triangulorum scientia, quantum erat geometris et astronomis necessaria, tantum in Gymnasiis hactenus neglecta iacuit, nec erat ulterius tolerandus tantus Academiae speculationum defectus. Itaque quo ad potui, conatus sum ut Theodosii et Menelai sphaerica ex corruptissimis exemplaribus instaurata in lucem prodirent. His nonnullas lucubrationes meas et alia quaedam ad idem negocium spectantia subiunxi. Id tantum Prorex excellentiss. facias, ut sicut me commendis, ita quem hic suscipis, libellum ad Serenissimum Caesarem prospere dirigas, ut sub tanto numine caetera, quae per indicem exponuntur, coram exire non erubescant. Vale. Messanae, Augusti mense.M. D. LVIII.

Inizio della pagina
->