F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Ptolemaicae traditiones ex singulis magnae constructionis libris Ex sexto
<- App. -> <- = ->

Ex Sexto

101 In tribus precedentibus libris premittuntur omnia, quae ad motus, distantias, ac reliquas dimensiones luminarium pertinent. In hoc autem Ptolemaeus de coniunctionibus ac oppositionibus luminarium atque de eclipsibus disserit. 102 Verum quoniam in tabulis coniunctionum et oppositionum utitur annis aegyptiis, qui non faciunt ad usum nostrum; loco illarum uti possumus tabulis Georgii Peurbachii viri perspicacissimi, sive Io. Blanchini, aut numeris alfonsinis, quibus nunc communiter utimur. Verum supputata diligenter aliqua coniunctione, aut oppositione, una cum motu luminarium, [A:35r] argumento Lunae, et argumento latitudinis. 103 Iam per additionem temporis unius sive dimidii mensis lunaris, et motuum tali tempori respondentium consurget tempus sequentis coniunctionis vel oppositionis, cum motu, et argumentis predictis. Et sic deinceps successive. 104 Coniunctionem, vel oppositionem veram luminarium supputare, ac locum eius determinare. Vide tempus medie congiunzione vel opposizione , in quo si conveniunt loca luminarium, hinc media et vera similiter fiunt. Secus vero, partire distantiam cum sua duodecima coniunctam per motum Lunae horarium: vel solam distantiam per superationem, nam habebis in quotiente tempus distantiae mediae a vera. 105 Ad id tempus quaere luminarium loca, si conveniunt, satis est. Secus autem, rursum partire distantiam per superationem. Quaeruntur rursus diametri visuales Lunae et umbrae secundum proportionem approximationis. Termini eclipsium perfiniuntur, Solis quidem per aggregatum semidiametrorum Solis et Lunae. 106 Lunae autem per aggregatum semidiametrorum Lunae et umbrae, cui aggregato tamquam latitudini quaeritur argumentum latitudinis respondens. Verum termini possibiles, hoc est intra quos possibile est eclipsim contingere sumuntur per semidiametros visuales maximas. Termini autem necessarii, per diametros minimas. 107 Intra quos scilicet necessarium est eclipsim fieri. Solem, aut Lunam in sex mensibus bis eclipsim pati est possibile. Lunam in quinque mensibus bis eclipsari possibile est. Sed parvae habet eclipses et versus eandem partem. Lunarem eclipsim in septimo mense iterari non est possibile. Solem in quinque mensibus bis deficere in diversis plagis contingit.[A:35v] 108 Solis eclipsim in septem mensibus bis fieri eidem plagae in terra contingit. Eclipsim Solis in uno mense bis fieri in uno climate impossibile est. Contingit tamen in contrariis sitibus ab aequatore. Post haec Ptolemaeus eclipsium calculum discutit, hoc est digitos, quantitatem, minuta casus40, minuta morae. 109 Tria tempora in eclipsi particulari. Quinque in universali. Item in eclipsi Solis, visum locum, visam latitudinem, visibilem coniunctionem digitos, minuta casus et tria tempora supputat. Item quantitatem superficiei eclipsatae metitur adhibito Archimedis precepto, et alia multo magis curosa, quam necessaria prosequitur. 110 Verum cum Peurbachius in Theoricis omnia, quae ad eclipses pertinent, satis explicet, et tabularum canones calculum iam tritum plene doceant, nos ad sequentia transimus. In supputatione41 autem minutorum casus et morae si utamur lineis rectis, non admittitur error sensibilis propter parvitatem arcuum. Neque si pro visis, veris motibus ***42.

Inizio della pagina
->