F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Sereni cylindricorum libelli duo | Liber primus | 8 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
8a17 Dato puncto in superficie cylindrica, per datum punctum describere latus cylindri. In cylindrica superficie, cuius basium centra a b et axis ab sit datum punctum c. Oportet per ipsum c punctum describere cylindricum latus. Producatur planum, in quo iacet abc triangulum, ut secet cylindrum18; eritque sectio per 2am parallelogrammum, quod sit degf ibitque sectio per punctum c. Itaque sit gce latus parallelogrammi transiens per punctum c eritque per diffinitionem gce latus cylindri, igitur per punctum c latus cylindricum gce duximus quod erat propositum.
Corollarium
Manifestum est ergo quod latus cylindri est axi parallelum et aequale.
|
Inizio della pagina |
-> |