F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 4
<- App. -> <- = ->

4a Si cylindrus rectus plano secetur per axem sive ei, quod per axem, parallelo: sectio parallelogrammum est rectangulum.

Nam quod parallelogrammum sit, patet per duas praecedentes, quod autem rectangulum patet sic: latus ipsum dm vel fh per praemissum corollarium aequidistat axi ab; sed ab per hypothesim perpendiculare est ad basim cm quoniam rectus supponitur cylindrus: ergo per 8am 11i dm vel fh perpendiculare est ad basim cm quare per diffinitionem lineae perpendicularis angulus dmc vel fhg rectus. Igitur parallelogrammum cd vel gf rectangulum9 est, quod est propositum.

Inizio della pagina
->