F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 20
<- App. -> <- = ->

20a Secunda diametros, sicut primam, ita omnem primae parallelum in sectione bifariam secat.

In sectione abc cuius prima diametros ac secunda bd agatur ipsi ac parallelus tm quam bd secet in puncto k; secabit enim, cum per praemissam bd sit maior perpendicularibus ts mk78 a punctis t m ad diametrum ac cadentibus.

Aio itaque quod bd ipsam tm bifariam secat apud q punctum.

Nam cum rectilineum tmks parallelogrammum sit, erunt per 34am primi eius opposta latera aequalia: itaque ts mk aequales: ergo per praemissam dk ds aequales. Quare et qm qt ipsis dk ds per 34am primi aequales; erunt et ad invicem aequales. Igitur tm in puncto q bifariam secta est, quod est propositum.

Inizio della pagina
->