F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 83 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 83a 387 Si binomium secetur per residuum proportionalium et commensurabilium nominum, proveniet ex divisione binomium primum. Esto a residuum b vero binomium, quorum nomina nominibus proportionalia et commensurabilia, maius maiori, et minus minori. Secetur autem b in ipsum a et proveniat c. 388 Aio, quod c binomium primum erit. Ponatur enim d binomium, cuius nomina ipsius a residui nominibus, singula singulis sint aequalia; et ex d in a proveniat e eritque per septuagesimam quartam harum, e rationalis. Item ex d in b fiat f eritque per septuagesimam praemissam f binomium primum: quandoquidem db sunt binomia invicem commensurabilia. 389 Cumque per primam sexti sicut a ad b sic e ad f, iam idcirco, si secetur f [C:151r] in e proveniat c quae proveniebat ex divisione ipsius b in a. Verum e rationalis fuit, atque f binomium primum. Igitur et c334 per sexagesimam quintam huius binomium primum erit; quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |