F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 72
<- App. -> <- = ->

Propositio 72a

365 Duae quantitates bimembres eiusdem generis potentialiter invicem commensurabiles, inter se multiplicatae, producunt binomia.

Exempli gratia, sunto a et b bimedialia secunda potentialiter inter se commensurabilia, et ex a [C:147r] in b fiat c. Aio, quod c318 binomium est. Ponatur enim d ipsi a319 aequalis, et ex a [S:150] in d fiat e quod per quinquagesimam octavam erit binomium. 366 Verum per primam sexti, sicut b ad d sic c ad e et b commensurabilis potentialiter ipsi d. Igitur per quadragesimam octavam et c commensurabilis potentialiter ipsi e. Sed e binomium. Ergo, per sexagesimam septimam huius, c binomium erit. Quod fuit ostendendum. Similiter sive ab sint binomia, sive bimedialia prima, sive ex tribus generibus reliquis esse supponantur, semper c binomium demonstrabitur.

figura 70

Inizio della pagina
->