F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 55 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 55a 301 Omne productum duarum quantitatum rationalium et potentialiter tantum inter se commensurabilium, est potentia tantum rationale; quod tamen ab Euclide vocatur mediale. Sunto ab quantitates rationales, hoc est ambae potentia tantum ratio[S:138]nales, vel una rationalis in magnitudine, altera vero tantum potentia, et invicem potentialiter tantum commensurabiles, quae inter se multiplicatae faciant ipsam c. 302 Aio, quod c est quantitas potentia tantum rationalis. Fiant enim ea, quae in praecedenti, eritque [C:136v] per eadem, sicut d ad b sic e ad c. Cumque per hypothesim ipsa d ipsi b sit266 potentialiter tantum commensurabilis, erit per quadragesimam octavam huius, ipsa e quae rationalis est potentialiter tantum commensurabilis ipsi c. Igitur per diffinitionem c potentia tantum rationalis est. Quod est propositum. 303 In altera vero demonstratione erit per corollarium quinquagesimae tertiae praecedentis, f ad g non sicut quadratus numerus ad quadratum numerum: et idcirco fg per vigesimam sextam267 octavi non erunt ad invicem plani268 numeri similes. Quare, per primam noni, ipse h ipsorum fg productum non erit quadratus numerus, et perinde c ipsius h radix potentia tantum rationalis est, sicut proponitur. Scholium 304 Illud autem notandum, quod praefatum269 productum quantitatum rationalium ab Euclide vocatur medialis quantitas, sive medialis area: quoniam gignitur ex ductu laterum; atque ita intelligendae sunt diffinitiones irrationalium magnitudinum, ubi de areis mentio270 fit; linea271 vero in talem aream potens272, hoc est, cuius quadratum est talis area, medialis dicitur.
|
Inizio della pagina |
-> |