F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 110
<- App. -| <- = -|

Propositio 110a

480 Si circuli decagonum aequilaterum circumscribentis diameter fuerit residuum commensurabile residuo proprio, tunc latus decagoni erit residuum primum. Si autem latus decagoni ponatur rationale, tunc diameter erit binomium, commensurabilium nominum residui proprii nominibus. Si demum latus decagoni ponatur binomium commensurabilium nominum residui proprii nominibus, tunc diameter erit binomium primum.

481 Sit a linea circuli [C:166v] diameter418 rationalis, b autem linea latus decagoni in eo descripti, eritque, per praemissam centesimam septimam, b residuum quintum. Rursum ponatur c linea residuum ipsi b commensurabile, diameter alterius circuli; et latus decagoni in circulo c descripti sit linea d. Dico tunc, quod d erit residuum primum. 482 Nam propter proportionem harum quatuor linearum erit quod fit ex ad aequum ei quod ex bc. Sed quod ex bc fit, per septuagesimam primam huius, est residuum primum: quoniam bc sunt residua invicem commensurabilia. Igitur quod fit ex ad residuum primum est, quod divisum in a rationalem, cum exhibeat in quotiente ipsam d, erit d per sexagesimam quintam huius residuum primum; et haec est prima pars propositi. 483 Deinde ponatur d latus decagoni rationale; tunc aio, quod c diameter circuli circumscribentis ipsum erit binomium habens nomina commensurabilia ipsius b residui nominibus. Nam propter dictam proportionem diametrorum et laterum, erit quod fit ex ad aequale ei quod fit ex bc. Rationale est autem quod fit ex ad quoniam ad rationales ponuntur. 484 Igi[S:174]tur rationale est quod ex bc. Sed hoc, cum divisum per b residuum exhibeat in quotiente ipsam c, [C:167r] erit per septuagesimam nonam huius c binomium commensurabilium nominum ipsius b divisoris nominibus; quod secundo loco proponebatur. Demum ponatur d latus decagoni binomium commensurabilium nominum ipsius b residui nominibus. Dico tunc, quod c diameter circuli circumscribentis ipsum, erit binomium primum. 485 Nam, sicut antea, erit quod fit ex ad aequum ei quod ex bc. Sed quod ex a rationali in d binomium fit, est, per sexagesimam tertiam huius, binomium ipsi d binomio commensurabile. Igitur quod sub bc binomium est nominum commensurabilium ipsius b residui nominibus; cumque hoc divisum per b residuum exhibeat in quotiente ipsam c, iampridem per octuagesimam tertiam huius, erit c binomium primum; et hoc est tertium, quod restabat, demonstrandum.

Corollarium

486 Quod si pro latere decagoni sumatur latus dodecagoni; vel si pro diametro circuli sumatur diameter sphaerae, et pro latere decagoni latus dodecahedri: eadem omnia, quae proposita hic et ostensa sunt, similiter sequentur. Nam per centesimam septimam, posita diametro rationali, latus dodecagoni residuum sextum. At per centesimam octavam latus dodecahedri, adhuc idem residuum est.

figura 96

[C:167v]

487 Denique tam super lateribus isopleurarum figurarum tam planarum quam solidarum, quam super earum perpendicularibus, quam etiam super lineae media extremaque ratione divisae portionibus, possent formari variae ac pene infinitae questiones; nunc videlicet circuli diametrum, nunc latera, nunc segmenta supponendo rationalia419, nunc cuiusvis speciei aut ordinis irrationalia. 488 Sic itur420 in immensam421 atque inextricabilem irrationalium sylvam, videlicet trinomia, quadrinomia, mediales secundas, tertias et caeteras, quae infinitae sunt. Quae tamen ex ipso calculo curiosis notescere possunt. Nobis satis sit hactenus processisse, praximque [S:175] decimi Elementorum demonstrasse, ac multa ab Euclide omissa conclusisse; caetera relinquo curiosioribus. Sed obscura minusque necessaria minus curanda sunt. Quod et Cicero in officiis praecipere videtur.

Libri422 secundi Arithmeticorum Maurolyci finis: hora

decimaoctava, diei Sabbati, qui fuit Iulii 24us. Cum

Messanae cum multo pontis et arcus

apparatu expectaretur Io. Cerda,

Methynensium Dux,

Prorex. Indict. 15.

M.D.LVII.

Inizio della pagina