[C:62v] Propositio 91a
425
Tres quadrati centrales cum quatuor unitatibus sumpti, sunt aequales quatuor triangulis centralibus cum tribus unitatibus simul acceptis in eodem loco.
Nam triangulus centralis constat ex unitate et tribus triangulis primae speciei praecedentis loci469.
426
Quadratus vero centralis constat ex quatuor triangulis primae speciei praecedentis loci, et ex unitate. Quam ob rem, quatuor trianguli centrales constabunt ex 12 triangulis primae speciei470, et ex471 quatuor unitatibus.
427
Tres vero quadrati centrales472 constabunt ex 12 triangulis primae, et ex tribus unitatibus. Igitur, si apponantur473 hic quatuor, illic tres unitates, constabit veritas propositi.
|