[S:34] Propositio 69a
275
Omnis pentagonus centralis construitur ex pentagono primi generis collaterali, et ex praecedenti quadrato.
Exempli gratia, pentagonus quintus centralis 51 construitur ex duabus268 formis primi generis, scilicet pentagono quinto 35 et quadrato quarto 16269. Quod sic constat. Per diffinitionem pentagonus quintus primi generis construitur ex quadrato quinto et triangulo quarto.
276
Et per praecedentem, quadratus quintus cum quadrato quarto faciunt quadratum centralem quintum. Quare, pentagonus quintus cum quadrato quarto primi generis valebunt quadratum quintum centralem cum triangulo quarto primi generis.
277
Verum, per diffinitionem, quadratus quintus centralis cum triangulo quarto procreat pentagonum quintum centralem. Ergo pentagonus quintus centralis aequivalebit pentagonum quintum et quadratum quartum primi generis; quod fuit demonstrandum. Quae demonstratio, sicut quinto ita cuilibet proposito270 loco accommodabitur ad confirmandum propositum.
|
51 |
|
41 |
10 |
|
|
|