F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 39
<- App. -> <- = ->

Propositio 39a135

146 Omnis pyramis hexagona aequiangula constat ex radice collaterali tanquam axe et ex136 pyramidis triangulae praecedentis sexcuplo.

Haec propositio137 facillime demonstratur ex138 ipsius pyramidis hexagonae et hexagoni sui diffinitionibus. 147 Exempli gratia, pyramis hexagona aequiangula quinti loci, scilicet 125, per diffinitionem constat ex unitate et ex quatuor sequentibus hexagonis aequiangulis139; tales autem hexagoni, per diffinitionem, singuli constant ex [C:25v] singulis unitatibus et ex praecedentibus triangulis singulis sexcuplicatis. 148 Verum singuli tales trianguli (qui sunt quatuor ab unitate) construunt, per diffinitionem, pyramidem triangulam quartam et perinde sexcuplicati construunt sexcuplum pyramidis triangulae quartae. 149 Igitur dicta pyramis hexagona quinta constabit ex quinque unitatibus, quinta scilicet radice, et ex pyramidis triangulae quartae sexcuplo; estque talis radix quasi axis ipsius pyramidis constans ex unitate verticali, ac quatuor unitatibus centralibus hexagonorum pyramidem ipsam integrantium. Et similiter pro140 quotacunque141 pyramide, sicut pro quinta factum est, ratiocinari possumus ad demonstrationem propositi.

  1
6 graffa aperta 1 6 1 7
3 18 1 19
6 36 1 37
10 60 1 61

  125

Inizio della pagina
->