F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 17
<- App. -> <- = ->

[S:8]

<Propositio> 17a

87 Omnis item pentagonus construitur ex triplo praecedentis trianguli, et ex collaterali radice, coniunctis.

Exempli gratia: pentagonus quartus scilicet 22 fit ex triplo tertii trianguli, scilicet ex 18 et ex radice quarta scilicet 4. Nam per diffinitionem, pentagonus quartus scilicet 22 fit ex triangulo praecedenti tertio et ex quadrato quarto. 88 Quadratus autem quartus scilicet 16 per undecimam64 huius, constat ex triangulo tertio 6 et ex triangulo quarto 10 coniunctis; et triangulus quartus ex diffinitione trianguli, constat ex triangulo tertio et ex radice quarta coniunctis. Igitur et65 pentagonus quartus constabit ex tribus triangulis tertiis et ex radice quarta: quod est propositum. 89 Vel sic: quoniam per praecedentem, pentagonus quartus constabat ex parte altera longiore quarti loci et ex triangulo quarto; et per octavam huius, parte altera longior quartus aequivalet66 duobus triangulis tertiis; et triangulus [C:18v] quartus aequivalet67 triangulo tertio et radici quartae. Iam et pentagonus quartus aequivalebit tribus triangulis tertiis et radici quartae ; quod est propositum.

  16 graffa aperta 6
22 graffa aperta 6 graffa chiusa 10
4
6
22 graffa aperta 12 graffa aperta 6
6
10 graffa aperta 6
4

Inizio della pagina
->