[C:82r] [S:81] Propositio 23a
574
Adhuc dico quod o est quadratum ipsius e. Patet: nam per nonam aeo sunt continue proportionales. Cumque a sit unitas, erit per octavam noni Elementorum, o quadratus et per diffinitionem eius radix e, quod est propositum.
575
Vel sic: quoniam per septimam ipsi def sunt continue proportionales, et per octavam ipsi bek602 sunt continue proportionales, iam per vigesimam septimi b in k faciet quadratum ipsius e sicut d in f. Sed per quintam harum b in k facit o. Igitur o est quadratum ipsius e. Quod est propositum.
|