F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber primus | Repastinatio 21 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 21a 565 Ex aggregato radicum unitate distantium, in aggregatum596 quadratorum ipsarum radicum, producitur differentia secundorum quadratorum. Haec est octogesima nona [C:81r] primi horum Arithmeticorum; tamen hic brevius demonstratur. 566 Nam cum bc sint radices unitate distantes, quae semper faciunt imparem collateralem ipsius fquadrati, quem proxime praecedit d quadratus, constat quod hic id ipsum proponitur demonstrandum quod in dicta octogesima nona. 567 Itaque cum per decimam praemissarum aggregatum ipsorum ghkl sit differentia ipsorum mq qui sunt secundi quadrati dictarum radicum, hoc est, quadrati ipsorum df quadratorum; atque per praecedentem ex toto bc in totum df pro [S:80] ducatur totum ghkl; iam constat propositum597.
Scholium 568 Talis autem secundorum598 quadratorum differentia dicitur gnomo secundorum quadratorum; et idem est octahedrus centralis, idem cubus centralis, idem quoque pyramis triangula centralis locorum imparium, ut satis ostensum est in primo horum Arithmeticorum.
|
Inizio della pagina |
-> |