Propositio 7a
541
Post unitatem duo numeri bc sunt termini proportionis superparticularis. Tamque tres numeri def sequentis ordinis, quam quatuor ghkl penultimi, quamque quinque mnopq postremi, sunt continue proportionales in dicta dudum proportione.
542
Quoniam scilicet b multiplicans singulos bc facit singulos de. Ideo per secundam praemissarum, erit sicut b ad c sicd ad e. Item quoniam c multiplicans singulos bc facit singulos ef, ideo per eandem, sicut b ad c sic e ad f.
543
Quare def sunt continue proportionales in proportione ipsorum571 bc. Similiter et per eandem, ostendemus quod tam ghkl quam ipsi mnopq sunt in eadem proportione ipsorum bc continue proportionales. Quod est propositum.
|