Propositio 3a
535
Si numeros duos unitate565 distantes aliquis multiplicet, multiplicans erit differentia productorum. Ut si ipsos bc quorum c unitate maior, multiplicet ipse d numerus et faciat566 ipsos gh, hoc est, d multiplicans b faciat567 g at d multiplicans c faciat h; tunc dico quod h excedit ipsum g in ipso d.
536
Patet quoniam ex diffinitione568 multiplicationis, g continet ipsum d totiens, quot unitates sunt in b atque h ipsum d toties, quot unitates sunt in c. Igitur h continebit ipsum d semel pluries, quam g continet eundem. Hoc est, h excedet ipsum g in ipso d. Quod est propositum.
|