F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 14
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XIV.

Datae cuilibet superficiei aliquem circulum esse aequalem.

Esto data quaelibet superficies A: describatur super quamvis lineam BD circulus BED, qui aut aequalis erit superficiei A aut minime aequalis. Si aequalis, constat iam propositum. Sin autem; tunc per v ii huius, sicut est circulus BED ad superficiem A, sic iam sit quadratum BD ad quadratum CF; eritque per decimam huius, sicut quadratum BD ad quadratum CF; sic omnino circulus BED ad circulum CGF; quamobrem sicut circulus BED ad circulum CGF, sic circulus BED ad superficiem A, et iccirco per nonam quinti aequalis est superficiei A circulus CGF. Rursum ergo constat propositum.

Inizio della pagina
->